De hac re quod locuta es olim, quum illum generum cepimus: Nam negabas nuptam posse filiam tuam te pati Cum eo qui meretricem amaret, qui pernoctaret foris. MYRRHINA Quamvis causam hunc suspicari quam ipsam veram mavolo. PHIDIPPUS Multo prius scivi quam tu illum amicam habere, Myrrhina: Verum id vitium nunquam decrevi esse ego adolescentiae: Nam id est omnibus innatum: at pol iam aderit se quoque etiam quum oderit. Sed ut olim te ostendisti eadem esse nihil cessavisti usque adhuc, Ut filiam ab eo abduceres, neu quod ego egissem asset ratum. Id nunc res indicium haec facit quo pacto factum volueris. MYRRHINA Adeon me esse pervicacem censes cui mater siem Ut eo essem animo, si ex usu esset nostro hoc matrimonium? PHIDIPPUS Tun prospicere, aut iudicare nostram in rem quod sit potes? Audisti ex aliquo fortasse qui vidisse eum diceret