Quibus? PHIDIPPUS At rogitas? Peperit filia. Hem, taces? ex quo? MYRRHINA Istuc patrem rogare est aequum? Perii: ex quo censes nisi ex illo cui data est nuptum, obsecro? PHIDIPPUS Credo; neque adeo arbitrari patris est aliter: sed demiror Quid sit quamobrem tantopere omnes nos celare volueris Partum, praesertim quum et recte et tempore suo pepererit. Adeon pervicaci esse animo ut puerum praeoptares perire, Ex quo firmiorem inter nos fore amicitiam posthac scires, Potius quam adversum animi tui libidinem esset cum illo nupta? Ego etiam illorum esse hanc culpam credidi, quae te est penes. MYRRHINA Misera sum. PHIDIPPUS Utinam sciam ita esse istuc sed nunc mihi in mentem venit De hac re quod locuta es olim, quum illum generum cepimus: Nam negabas nuptam posse filiam tuam te pati Cum eo qui meretricem amaret, qui pernoctaret foris. MYRRHINA Quamvis causam hunc suspicari quam ipsam veram mavolo. PHIDIPPUS Multo prius scivi quam tu illum amicam habere, Myrrhina: Verum id vitium nunquam decrevi esse ego adolescentiae: Nam id est omnibus innatum: at pol iam aderit se quoque etiam quum oderit. Sed ut olim te ostendisti eadem esse nihil cessavisti usque adhuc, Ut filiam ab eo abduceres, neu quod ego egissem asset ratum. Id nunc res indicium haec facit quo pacto factum volueris. MYRRHINA Adeon me esse pervicacem censes cui mater siem Ut eo essem animo, si ex usu esset nostro hoc matrimonium? PHIDIPPUS Tun prospicere, aut iudicare nostram in rem quod sit potes? Audisti ex aliquo fortasse qui vidisse eum diceret Exeuntem aut introeuntem ad amicam. Quid tum postea, Si modeste ac raro hoc fecit? nonne ea dissimulare nos