Quibus? PHIDIPPUS At rogitas? Peperit filia. Hem, taces? ex quo? MYRRHINA Istuc patrem rogare est aequum? Perii: ex quo censes nisi ex illo cui data est nuptum, obsecro? PHIDIPPUS Credo; neque adeo arbitrari patris est aliter: sed demiror Quid sit quamobrem tantopere omnes nos celare volueris Partum, praesertim quum et recte et tempore suo pepererit. Adeon pervicaci esse animo ut puerum praeoptares perire, Ex quo firmiorem inter nos fore amicitiam posthac scires, Potius quam adversum animi tui libidinem esset cum illo nupta? Ego etiam illorum esse hanc culpam credidi, quae te est penes. MYRRHINA Misera sum. PHIDIPPUS Utinam sciam ita esse istuc sed nunc mihi in mentem venit