Ad uxorem, cuius haec fiunt consilio omnia; Atque in eam hoc omne quod mihi aegre est evomam. (MYRRHINA. PHIDIPPUS.) MYRRHINA Perii: quid agam? quo me vertam? quid viro meo respondebo Misera? nam audivisse vocem pueri visus est vagientis: Ita corripuit derepente tacitus sese ad filiam. Quod si rescierit peperisse eam, id qua causa clam me habuisse Dicam non edepol scio. Sed ostium concrepuit. Credo ipsum exire ad me: nulla sum. PHIDIPPUS Uxor ubi me ad filiam ire sensit, se duxit foras; Atque eccam video. Quid ais, Myrrhina? Heus, tibi dico. MYRRHINA Mihine, mi vir? PHIDIPPUS Vir ego tuus sim? tun virum me aut hominem deputas adeo esse? Nam si utrumvis horum, mulier, unquam tibi visus forem, Non sic ludibrio tuis factis habitus essem.