Si est ut velit reducere uxorem, licet; Sin alio est animo, renumeret dotem huc; eat. LACHES Ecce autem tu quoque proterve iracundus es. PHIDIPPUS Percontumax redisti huc nobis, Pamphile. LACHES Decedet iam ira haec, etsi merito iratus est. PHIDIPPUS Quia paulum vobis accessit pecuniae, Sublati animi sunt. LACHES Etiam mecum litigas? PHIDIPPUS Deliberet, renuntietque hodie mihi, Velitne an non; ut alii, si huic non sit, siet. LACHES Phidippe, ades, audi paucis. Abiit. Quid mea? Postremo inter se transigant ipsi, ut libet; Quando nec natus neque hic mihi quicquam obtemperant; Quae dico parvi pendunt. Porto hoc iurgium