Non credidi edepol adeo inhumanum fore. Ita nunc is sibi me supplicaturum putat? Si est ut velit reducere uxorem, licet; Sin alio est animo, renumeret dotem huc; eat. LACHES Ecce autem tu quoque proterve iracundus es. PHIDIPPUS Percontumax redisti huc nobis, Pamphile. LACHES Decedet iam ira haec, etsi merito iratus est. PHIDIPPUS Quia paulum vobis accessit pecuniae, Sublati animi sunt. LACHES Etiam mecum litigas? PHIDIPPUS Deliberet, renuntietque hodie mihi, Velitne an non; ut alii, si huic non sit, siet. LACHES Phidippe, ades, audi paucis. Abiit. Quid mea? Postremo inter se transigant ipsi, ut libet; Quando nec natus neque hic mihi quicquam obtemperant; Quae dico parvi pendunt. Porto hoc iurgium Ad uxorem, cuius haec fiunt consilio omnia; Atque in eam hoc omne quod mihi aegre est evomam. (MYRRHINA. PHIDIPPUS.) MYRRHINA Perii: quid agam? quo me vertam? quid viro meo respondebo Misera? nam audivisse vocem pueri visus est vagientis: Ita corripuit derepente tacitus sese ad filiam. Quod si rescierit peperisse eam, id qua causa clam me habuisse Dicam non edepol scio. Sed ostium concrepuit. Credo ipsum exire ad me: nulla sum. PHIDIPPUS Uxor ubi me ad filiam ire sensit, se duxit foras; Atque eccam video. Quid ais, Myrrhina? Heus, tibi dico. MYRRHINA Mihine, mi vir? PHIDIPPUS Vir ego tuus sim? tun virum me aut hominem deputas adeo esse? Nam si utrumvis horum, mulier, unquam tibi visus forem, Non sic ludibrio tuis factis habitus essem.