Sed quando sese esse indignam deputat matri meae Quae concedat, cuiusque mores toleret sua modestia, Neque alio pacto componi potest inter eas gratia, Segreganda aut mater a me est, Phidippe, aut Philumena: Nunc me pietas matris potius commodum suadet sequi. LACHES Pamphile, haud invito ad aures sermo mihi accessit tuus, Quum te postputasse omnes res prae parente intelligo. Verum vide ne impulsus ita prave insistas, Pamphile. PAMPHILUS Quibus iris impulsus nunc in illam iniquus siem? Quae nunquam quicquam erga me commerita est, pater, Quod nollem; et saepe quod vellem meritam scio. Amoque et laudo et vehementer desidero; Nam fuisse erga me miro ingenio expertus sum; Illique exopto ut reliquam vitam exigat