Vere possum; ni te ex ipsa haec magis velim resciscere; Namque eo pacto maxime apud te meo erit ingenio fides, Quum illa quae nunc in me iniqua est aequa de me dixerit: Neque mea culpa hoc discidium evenisse, id testor Deos. Sed quando sese esse indignam deputat matri meae Quae concedat, cuiusque mores toleret sua modestia, Neque alio pacto componi potest inter eas gratia, Segreganda aut mater a me est, Phidippe, aut Philumena: Nunc me pietas matris potius commodum suadet sequi. LACHES Pamphile, haud invito ad aures sermo mihi accessit tuus, Quum te postputasse omnes res prae parente intelligo. Verum vide ne impulsus ita prave insistas, Pamphile. PAMPHILUS Quibus iris impulsus nunc in illam iniquus siem? Quae nunquam quicquam erga me commerita est, pater, Quod nollem; et saepe quod vellem meritam scio. Amoque et laudo et vehementer desidero; Nam fuisse erga me miro ingenio expertus sum; Illique exopto ut reliquam vitam exigat Cum eo viro me qui sit fortunatior; Quandoquidem illam a me distrahit necessitas. PHIDIPPUS Tibi id in manu est ne fiat. LACHES Si sanus sies, Iube illam redire. PAMPHILUS Non est consilium, pater. Matris servibo commodis. LACHES Quo abis? mane; Mane, inquam: quo abis? PHIDIPPUS Quae haec est pertinacia? LACHES Dixin, Phidippe, hanc rem aegre laturum esse eum? Quamobrem te orabam filiam ut remitteres.