Ille reviviscet iam nunquam; et tamen utrum malis scio. LACHES Heri Philumenam ad se arcessi hic iussit: die iussisse te. PHIDIPPUS Noli fodere: iussi. LACHES Sed eam iam remittet. PHIDIPPUS Scilicet. PAMPHILUS Omnem rem scio ut sit gesta: adveniens audivi omnia. LACHES At istos invidos Di perdant qui haec libenter nuntiant. PAMPHILUS Ego me scio cavisse ne ulla merito contumelia Fieri a vobis posset: idque si nunc memorare hic velim, Quam fideli animo et benigno in illam et clementi fui, Vere possum; ni te ex ipsa haec magis velim resciscere; Namque eo pacto maxime apud te meo erit ingenio fides, Quum illa quae nunc in me iniqua est aequa de me dixerit: Neque mea culpa hoc discidium evenisse, id testor Deos.