Quem ego hic audivi loqui? PAMPHILUS Certum offirmare est viam me quam decrevi persequi. LACHES Ipsus est de quo hic agebam tecum. PAMPHILUS Salve, mi pater. LACHES Gnate mi, salve. PHIDIPPUS Bene factum te advenisse, Pamphile; Atque adeo, quod maximum est, salvum atque validum. Pa Creditur. LACHES Advenis modo? PAMPHILUS Admodum. LACHES Cedo, quid reliquit Phania Consobrinus noster? PAMPHILUS Sane hercle homo voluptati obsequens Fuit dum vixit; et qui sic sunt haud multum heredem iuvant: Sibi vero hanc laudem relinquunt: "Vixit, dum vixit, bene." LACHES Tum tu igitur nihil attulisti huc plus una sententia? PAMPHILUS Quicquid est id quod reliquit profuit. LACHES Immo obfuit; Nam illum vivum et salvum vellem. PHIDIPPUS Impune optare istuc licet: Ille reviviscet iam nunquam; et tamen utrum malis scio. LACHES Heri Philumenam ad se arcessi hic iussit: die iussisse te. PHIDIPPUS Noli fodere: iussi. LACHES Sed eam iam remittet. PHIDIPPUS Scilicet. PAMPHILUS Omnem rem scio ut sit gesta: adveniens audivi omnia. LACHES At istos invidos Di perdant qui haec libenter nuntiant. PAMPHILUS Ego me scio cavisse ne ulla merito contumelia Fieri a vobis posset: idque si nunc memorare hic velim, Quam fideli animo et benigno in illam et clementi fui,