Nam de reducenda, id vero neutiquam honestum esse arbitror; Nec faciam; etsi amor me graviter consuetudoque eius tenet. Lacrimo, quae posthac futura est vita quum in mentem venit, Solitudoque. O fortuna, ut nunquam perpetuo es bona! Sed iam prior amor me ad hanc rem exercitatum reddidit, Quem ego tum consilio missum feci: idem nunc huic operam dabo. Adest Parmeno cum pueris: hunc minime est opus In hac re adesse; nam olim soli credidi Ea me abstinuisse in principio, cum data est. Vereor, si clamorem eius hic crebro audiat, Ne parturire intelligat: aliquo mihi est Hinc ablegandus dum parit Philumena. (PARMENO. SOSIA. PAMPHILUS.) PARMENO Ain tu tibi hoc incommodum evenisse iter? SOSIA Non hercle verbis, Parmeno, dici potest