Si unquam erga te animo esse amico sensti eam, mi Pamphile, Sine labore hanc gratiam te ut sibi des pro illa nunc rogat. Caeterum de reducenda id facias quod in rein sit tuam, Parturire eam neque gravidam esse ex te solus conscius. Nam aiunt tecum post duobus concubuisse eam mensibus: Tum postquam ad te venit mensis agitur hic iam septimus; Quod te scire ipsa indicate res. Nunc si potis est, Pamphile, Maxime volo doque operam ut clam eveniat partus patrem, Atque adeo omnes: sed si fieri id non potest quin sentiant, Dicam abortum esse: scio nemini aliter suspectum fore Quin, quod verisimile est, ex te recte eum natum putent. Continuo exponetur: hic tibi nihil est quicquam incommodi; Et illi miserae indigne factam iniuriam contexeris." Pollicitus sum; et servare in eo certum est quod dixi fidem;