Neque voce alia ac res monebat ipsa poterat conqueri. Postquam aspexi, "O facinus indignum!" inquam; et corripui ilico Me inde lacrimans, incredibili re atque atroci percitus. Mater consequitur: iam ut limen exirem ad genua accidit Lacrimans misera: miseritum est. Profecto hoc sic est, ut puto: Omnibus nobis ut res dant sese ita magni atque humiles sumus. Hanc habere orationem mecum a principio institit: "O mi Pamphile, abs te quamobrem haec abierit causam vides; Nam vitium est oblatum virgini olim ab nescio quo improbo: Nunc huc confugit te atque alios partum ut celaret suum." Sed cum orata eius reminiscor, nequeo quin lacrimem miser. "Quaeque fors fortuna est," inquit, "nobis quae te hodie obtulit, Per eam te obsecramus ambae, si ius, si fas est, uti Adversa eius per te tecta tacitaque apud omnes sient.