Nequeo mearum rerum initium ullum invenire idoneum, Unde exordiar narrare quae nec opinanti accidunt; Partim quae perspexi his oculis, partim quae accepi auribus: Qua me propter exanimatum citius eduxi foras. Nam modo me intro ut corripui timidus, alio suspicans Morbo me visurum affectam ac sensi esse uxorem; hei mihi! Postquam me aspexere ancillae advenisse, ilico omnes simul Laetae exclamant, "Venit;" id quod me repente aspexerant. Sed continuo vultum earum sensi immutari omnium, Quia tam incommode illis fors obtulerat adventum meum. Una illarum interea propere praecucurrit nuntians Me venisse: ego eius videndi cupidus recta consequor. Postquam introii extemplo eius morbum cognovi miser; Nam neque ut celari posset tempus spatium ullum dabat,