Utinam istuc ita Di faxint. Quid tu igitur lacrimas? aut quid es tam tristis? PAMPHILUS Recte, mater. SOSTRATA Quid fuit tumulti? dic mihi: an dolor repente invasit? PAMPHILUS Ita factum est. SOSTRATA Quid morbi est? PAMPHILUS Febris. SOSTRATA Quotidiana? PAMPHILUS Ita aiunt. I sodes intro; consequar iam te, mea mater. SOSTRATA Fiat. PAMPHILUS Tu pueris curre Parmeno obviam, atque eis onera adiuta. PARMENO Quid? non sciunt ipsi viam domum qua redeant? PAMPHILUS Cessas? (PAMPHILUS.) Pamphilius Nequeo mearum rerum initium ullum invenire idoneum, Unde exordiar narrare quae nec opinanti accidunt; Partim quae perspexi his oculis, partim quae accepi auribus: Qua me propter exanimatum citius eduxi foras. Nam modo me intro ut corripui timidus, alio suspicans Morbo me visurum affectam ac sensi esse uxorem; hei mihi! Postquam me aspexere ancillae advenisse, ilico omnes simul Laetae exclamant, "Venit;" id quod me repente aspexerant. Sed continuo vultum earum sensi immutari omnium, Quia tam incommode illis fors obtulerat adventum meum. Una illarum interea propere praecucurrit nuntians Me venisse: ego eius videndi cupidus recta consequor. Postquam introii extemplo eius morbum cognovi miser; Nam neque ut celari posset tempus spatium ullum dabat, Neque voce alia ac res monebat ipsa poterat conqueri. Postquam aspexi, "O facinus indignum!" inquam; et corripui ilico