Utinam istuc ita Di faxint. Quid tu igitur lacrimas? aut quid es tam tristis? PAMPHILUS Recte, mater. SOSTRATA Quid fuit tumulti? dic mihi: an dolor repente invasit? PAMPHILUS Ita factum est. SOSTRATA Quid morbi est? PAMPHILUS Febris. SOSTRATA Quotidiana? PAMPHILUS Ita aiunt. I sodes intro; consequar iam te, mea mater. SOSTRATA Fiat. PAMPHILUS Tu pueris curre Parmeno obviam, atque eis onera adiuta. PARMENO Quid? non sciunt ipsi viam domum qua redeant? PAMPHILUS Cessas?