Hera in crimen veniet, ego vero in magnum malum. (SOSTRATA. PARMENO. PAMPHILUS.) SOSTRATA Nescio quid iamdudum audio hic tumultuari misera: Male metuo ne Philumenae magis morbus aggravescat; Quod te Aesculapi, et te Salus, ne quid sit huius oro. Nunc ad eam visam. PARMENO Heus, Sostrata. SOSTRATA Ehem. PARMENO Iterum istinc excludere. SOSTRATA Ehem, Parmeno, tune hic eras? Perii, quid faciam misera? Non visam uxorem Pamphili, cum in proximo hic sit aegra? PARMENO Non visas? ne mittas quidem visendi causa quemquam: Nam qui amat cui odio ipsus est bis facere stulte duco: Laborem inanem ipsus capit, et illi molestiam affert. Tum autem filius introiit videre, ut venit, quid agat.