Nescio. PAMPHILUS Quid? nemon medicum adduxit? PARMENO Nescio. PAMPHILUS Cesso hinc ire intro, ut hoc quam primum quicquid est certum sciam? Quonam modo, Philumena mea, nunc te offendam affectam? Nam si periclum ullum in te inest, perisse me una haud dubium est. PARMENO Non usus facto est mihi nunc hunc intro sequi: Nam invisos omnes nos esse illis sentio. Heri nemo voluit Sostratam intro admittere. Si forte morbus amplior factus siet, Quod sane nolim, maxime heri causa mei, Servum ilico introisse dicent Sostratae; Aliquid tulisse comminiscentur mali Capiti atque aetati illorum, morbus qui auctus siet.