Tute loqueris, me vetas. MYRRHINA Tace obsecro mea gnata. PAMPHILUS Matris vox visa est Philumenae. Nullus sum. PARMENO Quidum? PAMPHILUS Perii! PARMENO Quamobrem? PAMPHILUS Nescio quod magnum malum Profecto, Parmeno, me celas. PARMENO Uxorem Philumenam Pavitare nescio quid dixerunt: id si forte est nescio. PAMPHILUS Interii. Cur mihi id non dixti? PARMENO Quia non poteram una omnia. PAMPHILUS Quid morbi est?