Agedum ad fores Accede propius. Hem, sensistin? PAMPHILUS Noli fabularier. Pro Iupiter! clamorem audivi. PARMENO Tute loqueris, me vetas. MYRRHINA Tace obsecro mea gnata. PAMPHILUS Matris vox visa est Philumenae. Nullus sum. PARMENO Quidum? PAMPHILUS Perii! PARMENO Quamobrem? PAMPHILUS Nescio quod magnum malum Profecto, Parmeno, me celas. PARMENO Uxorem Philumenam Pavitare nescio quid dixerunt: id si forte est nescio. PAMPHILUS Interii. Cur mihi id non dixti? PARMENO Quia non poteram una omnia. PAMPHILUS Quid morbi est? PARMENO Nescio. PAMPHILUS Quid? nemon medicum adduxit? PARMENO Nescio. PAMPHILUS Cesso hinc ire intro, ut hoc quam primum quicquid est certum sciam? Quonam modo, Philumena mea, nunc te offendam affectam? Nam si periclum ullum in te inest, perisse me una haud dubium est. PARMENO Non usus facto est mihi nunc hunc intro sequi: Nam invisos omnes nos esse illis sentio. Heri nemo voluit Sostratam intro admittere. Si forte morbus amplior factus siet, Quod sane nolim, maxime heri causa mei, Servum ilico introisse dicent Sostratae;