Faciunt; nam saepe est quibus in rebus alius ne iratus quidem est, Quum de eadem causa est iracundus factus inimicissimus. Pueri inter sese quam pro levibus noxiis iras gerunt! Quapropter? quia enim qui eos gubernat animus infirmum gerunt. Itidem illae mulieres sunt ferme ut pueri levi sententia. Fortasse unum aliquod verbum inter eas iram hanc concivisse. PAMPHILUS Abi, Parmeno, intro ac me venisse nuntia. PARMENO Hem, quid hoc est? PAMPHILUS Tace. Trepidari sentio et cursari rursum prorsum. PARMENO Agedum ad fores Accede propius. Hem, sensistin? PAMPHILUS Noli fabularier. Pro Iupiter! clamorem audivi.