Prius quam hanc uxorem duxi habebam alibi animum amori deditum: Iam in hac re, ut taceam, cuivis facile scitu est quam fuerim miser: Tamen nunquam ausus sum recusare eam quam mihi obtrudit pater. Vix me illinc abstraxi, atque impeditum in ea expedivi animum meum, Vixque huc contuleram; hem, nova res orta est porro ab hac quae me abstrahat. Tum matrem ex ea re me aut uxorem in culpa inventurum arbitror; Quod ita quum esse invenero, quid restat nisi porro ut fiam miser? Nam matris ferre iniurias me, Parmeno, pietas iubet. Tum uxori obnoxius sum; ita olim suo me ingenio pertulit; Tot meas iniurias quae nunquam in ullo patefecit loco. Sed magnum nescio quid necesse est evenisse, Parmeno, Unde ira inter eas intercessit quae tam permansit diu. PARMENO Haud quidem hercle parvum, si vis vero veram rationem exsequi. Non maximas quae maximae sunt interdum irae iniurias