Nisi pol filium multimodis iam exspecto ut redeat domum. (PAMPHILUS. PARMENO. MYRRHINA.) PAMPHILUS Nemini ego plura acerba credo esse ex amore homini unquam oblata Quam mihi. Heu me infelicem, hancine ego vitam parsi perdere? Hacine causa ego cram tantopere cupidus redeundi domum, Cui quanto fuerat praestabilius ubivis gentium agere aetatem Quam huc redire, atque haec ita esse miserum me resciscere. Nam nos omnes, quibus est alicunde aliquis obiectus labos, Omne quod est interea tempus prius quam id rescitum est lucro est. PARMENO At sic citius qui te expedias his aerumnis reperies. Si non redisses, hae irae factae essent multo ampliores; Sed nunc adventum tuum ambas, Pamphile, scio reverituras. Rem cognosces; iram expedies; rursum in gratiam restitues. Levia sunt haec quae tu pergravia esse in animum induxti tuum. PAMPHILUS Quid consolare me? an quisquam usquam gentium est aeque miser?