Aliud fortasse alii viti est: ego sum animo leni natus: Non possum adversari meis. LACHES Hem, Sostrata! SOSTRATA Heu me miseram! LACHES Certumne est istuc? PHIDIPPUS Nunc quidem ut videtur: sed numquid vis? Nam est quod me transire ad forum iam oporteat. LACHES Eo tecum una. (SOSTRATA.) Sostrata Edepol ne nos sumus inique aeque omnes invisae viris, Propter paucas, quae omnes faciunt dignae ut videamur malo. Nam, ita me Di ament, quod me accusat nunc vir sum extra noxiam. Sed non facile est expurgatu; ita animum induxerunt socrus Omnes esse iniquas: haud pol me quidem; nam nunquam secus Habui illam ac si ex me esset nata: nec qui hoc mihi eveniat scio;