Novi; et quae dicis omnia esse ut dicis animum induco: Et te hoc mihi cupio credere: illam ad vos redire studeo, Si facere possim ullo modo. LACHES Quae res te id facere prohibet? Eho, numquidnam accusat virum? PHIDIPPUS Minime; nam postquam attendi Magis, et vi coepi cogere ut rediret, sancte adiurat Non posse apud vos Pamphilo se absente perdurare. Aliud fortasse alii viti est: ego sum animo leni natus: Non possum adversari meis. LACHES Hem, Sostrata! SOSTRATA Heu me miseram! LACHES Certumne est istuc? PHIDIPPUS Nunc quidem ut videtur: sed numquid vis? Nam est quod me transire ad forum iam oporteat. LACHES Eo tecum una. (SOSTRATA.) Sostrata Edepol ne nos sumus inique aeque omnes invisae viris, Propter paucas, quae omnes faciunt dignae ut videamur malo. Nam, ita me Di ament, quod me accusat nunc vir sum extra noxiam. Sed non facile est expurgatu; ita animum induxerunt socrus Omnes esse iniquas: haud pol me quidem; nam nunquam secus Habui illam ac si ex me esset nata: nec qui hoc mihi eveniat scio; Nisi pol filium multimodis iam exspecto ut redeat domum. (PAMPHILUS. PARMENO. MYRRHINA.) PAMPHILUS Nemini ego plura acerba credo esse ex amore homini unquam oblata Quam mihi. Heu me infelicem, hancine ego vitam parsi perdere? Hacine causa ego cram tantopere cupidus redeundi domum, Cui quanto fuerat praestabilius ubivis gentium agere aetatem Quam huc redire, atque haec ita esse miserum me resciscere. Nam nos omnes, quibus est alicunde aliquis obiectus labos, Omne quod est interea tempus prius quam id rescitum est lucro est.