At, ita me Di ament, haud tibi hoc concedo, etsi illi pater es, Ut tu illam salvam magis velis quam ego: id adeo gnati causa, Quem ego intellexi illam haud minus quam se ipsum magnificare. Neque adeo clam me est quam esse eum graviter laturum credam, Hoc si rescierit: eo domum studeo haec prius quam ille ut redeat. PHIDIPPUS Laches, et diligentiam vestram et benignitatem Novi; et quae dicis omnia esse ut dicis animum induco: Et te hoc mihi cupio credere: illam ad vos redire studeo, Si facere possim ullo modo. LACHES Quae res te id facere prohibet? Eho, numquidnam accusat virum? PHIDIPPUS Minime; nam postquam attendi Magis, et vi coepi cogere ut rediret, sancte adiurat Non posse apud vos Pamphilo se absente perdurare.