Ut tibi concedam; neque tuae libidini adversabor. LACHES Atque eccum Phidippum optime video: ex hoc iam scibo quid sit. Phidippe, etsi ego meis me omnibus scio esse apprime obsequentem, Sed non adeo ut mea facilitas corrumpat illorum animos: Quod tu si idem faceres, magis in rem et nostram et vestram id esset. Nunc video in illarum potestate esse te. PHIDIPPUS Heia vero! LACHES Adii te heri de filia: ut veni itidem incertum amisti. Haud ita decet, si perpetuam vis esse affinitatem hanc, Celare te iras. Si quid est peccatum a nobis, profer: Aut ea refellendo aut purgando vobis corrigemus, Te iudice ipso. Sin ea est causa retinendi apud vos Quia aegra est, te mihi iniuriam facere arbitror, Phidippe, Si metuis satis ut meae domi curetur diligenter.