Ut cum matre plus una esset? LACHES Quid ais? non signi hoc sat est, Quod heri nemo voluit visentem ad eam te intro admittere? SOSTRATA Enim lassam oppido tum esse aibant: eo ad eam non admissa sum. LACHES Tuos esse ego illi mores morbum magis quam ullam aliam rem arbitror; Et merito adeo; nam vestrarum nulla est quin gnatum velit Ducere uxorem; et quae vobis placita est conditio datur. Ubi duxere impulsu vestro, vestro impulsu easdem exigunt. (PHIDIPPUS. LACHES. SOSTRATA.) PHIDIPPUS Etsi scio ego, Philumena, meum ius esse ut te cogam Quae ego imperem facere; ego tamen patrio animo victus faciam Ut tibi concedam; neque tuae libidini adversabor. LACHES Atque eccum Phidippum optime video: ex hoc iam scibo quid sit. Phidippe, etsi ego meis me omnibus scio esse apprime obsequentem, Sed non adeo ut mea facilitas corrumpat illorum animos: Quod tu si idem faceres, magis in rem et nostram et vestram id esset. Nunc video in illarum potestate esse te. PHIDIPPUS Heia vero! LACHES Adii te heri de filia: ut veni itidem incertum amisti. Haud ita decet, si perpetuam vis esse affinitatem hanc, Celare te iras. Si quid est peccatum a nobis, profer: Aut ea refellendo aut purgando vobis corrigemus, Te iudice ipso. Sin ea est causa retinendi apud vos Quia aegra est, te mihi iniuriam facere arbitror, Phidippe, Si metuis satis ut meae domi curetur diligenter. At, ita me Di ament, haud tibi hoc concedo, etsi illi pater es, Ut tu illam salvam magis velis quam ego: id adeo gnati causa, Quem ego intellexi illam haud minus quam se ipsum magnificare. Neque adeo clam me est quam esse eum graviter laturum credam, Hoc si rescierit: eo domum studeo haec prius quam ille ut redeat. PHIDIPPUS Laches, et diligentiam vestram et benignitatem