Haud equidem dico, mi Lache. LACHES Gaudeo, ita me Di ament, gnati causa; nam de te quidem Satis scio peccando detrimenti nihil fieri potest. SOSTRATA Qui scis an ea causa, mi vir, me odisse assimulaverit Ut cum matre plus una esset? LACHES Quid ais? non signi hoc sat est, Quod heri nemo voluit visentem ad eam te intro admittere? SOSTRATA Enim lassam oppido tum esse aibant: eo ad eam non admissa sum. LACHES Tuos esse ego illi mores morbum magis quam ullam aliam rem arbitror; Et merito adeo; nam vestrarum nulla est quin gnatum velit Ducere uxorem; et quae vobis placita est conditio datur. Ubi duxere impulsu vestro, vestro impulsu easdem exigunt. (PHIDIPPUS. LACHES. SOSTRATA.) PHIDIPPUS Etsi scio ego, Philumena, meum ius esse ut te cogam Quae ego imperem facere; ego tamen patrio animo victus faciam