Te immerito? an quicquam pro istis factis dignum te dici potest, Quae me et te et familiam dedecoras, filio luctum paras? Tum autem ex amicis inimici ut sint nobis affines facis; Qui illum decrerunt dignum suos cui liberos committerent. Tu sola exorere quae perturbes haec tua impudentia. SOSTRATA Egone? LACHES Tu, inquam, mulier, quae me omnino lapidem non hominem putas. An, quia ruri crebro esse soleo, nescire arbitramini Quo quisque pacto hic vitam vestrarum exigat? Multo melius hic quae fiunt quam illic ubi sum assidue scio: Ideo, quia, ut vos mihi domi eritis, proinde ego ero fama foris. Iampridem equidem audivi cepisse odium tui Philumenam; Minimeque adeo mirum; et ni id fecisset magis mirum foret. Sed non credidi adeo ut etiam totam hanc odisset domum: Quod si scissem, illa hic maneret potius, tu hinc isses foras. At vide quam immerito aegritudo haec oritur mihi abs te, Sostrata. Rus habitatum abii, concedens vobis et rei serviens; Sumtus vestros otiumque ut nostra res posset pati, Meo labori haud parcens, praeter aequum atque aetatem meam. Non te pro his curasse rebus ne quid aegre esset mihi? SOSTRATA Non mea opera neque pol culpa evenit. LACHES Immo maxime. Sola hic fuisti; in te omnis haeret culpa sola Sostrata. Quae hic erant curares, quum ego vos solvi curis caeteris. Cum puella anum suscepisse inimicitias non pudet? Illius dices culpa factum. SOSTRATA Haud equidem dico, mi Lache. LACHES Gaudeo, ita me Di ament, gnati causa; nam de te quidem Satis scio peccando detrimenti nihil fieri potest. SOSTRATA Qui scis an ea causa, mi vir, me odisse assimulaverit