Dixere causam tunc nescio quam: iterum iubet: Nemo remisit. Postquam arcessunt saepius, Aegram esse simulant mulierem. Nostra ilico It visere ad eam: admisit nemo. Hoc ubi senex Rescivit, heri ea causa rure huc advenit: Patren continuo convenit Philumenae. Quid egerint inter se nondum etiam scio; Nisi sane curae est quorsum eventurum hoc siet. Habes omnem rem: pergam quo coepi hoc iter. PHILOTIS Et quidem ego: nam constitui cum quodam hospite Me esse illum conventuram. PARMENO Di vertant bene Quod agas. PHILOTIS Vale. PARMENO Et tu bene vale, Philotium. (LACHES. SOSTRATA.) LACHES Pro Deum atque hominum fidem, quod hoc genus est, quae haec est coniuratio. Utine omnes mulieres eadem aeque studeant, nolintque omnia; Neque declinatam quicquam ab aliarum ingenio ullam reperias? Itaque adeo uno animo omnes socrus oderunt nurus: Viris esse adversas aeque studium est; similis pertinacia est; In eodemque omnes mihi videntur ludo doctae ad malitiam. Ei ludo, si ullus est, magistram hanc esse satis certo scio. SOSTRATA Me miseram, quae nunc quamobrem accuser nescio. LACHES Hem, Tu nescis? SOSTRATA Non, ita me Di bene ament, mi Lache. Itaque una inter nos agere aetatem liceat. LACHES Di mala prohibeant. SOSTRATA Meque abs te immerito esse accusatam postmodum rescisces. LACHES Scio.