Maligna multo et magis procax facta ilico est. PHILOTIS Non edepol mirum. PARMENO Atqui ea res multo maxime Disiunxit illium ab illa, postquam et ipse se, Et illam, et hanc quae donli erat, cognovit satis, Ad exemplum amrbarum mores earum existimans. Haec, ita uti liberali esse ingenio decet, Pudens, modesta; incommoda atque iniurias Viri omnes ferre, et tegere contunielias. Hic animus partim uxoris misericordia Devinctus, partim victus huius iniuriis, Paulatim elapsus est Bacchidi, atque huc transtulit Amorem, postquami par ingenium nactus est. Interea in Imbro moritur cognatus senex Horunce: ea ad hos redibat lege hereditas. Eo amantem invitum Pamphilum extrudit pater. Relinquit cum matre hic uxorem; nam senex Rus abdidit se; huc raro in urbem commeat. PHILOTIS Quid adhuc habent infirmitatis nuptiae? PARMENO Nunc audies. Primo dies complusculos Bene conveniebat sane inter eas. Interim Miris modis odisse coepit Sostratam: Neque lites ullae inter eas, postulatio Nunquam. PHILOTIS Quid igitur? PARMENO Si quando ad eam accesserat Confabulatum, fugere e conspectu ilico; Videre nolle: denique, ubi non quit pati, Simulat se a mnatre arcessi ad rem divinam: abit. Ubi illic est dies conplures, arcessi iubet: