Ut colloqui mecum una posset; " Parmeno, Perii: quid ego egi? in quod me conieci malum? Non potero hoc ferre, Parmeno: peril miser." PHILOTIS At te Di Deaeque perduint cum isto odio Lache. PARMENO Ut ad pauca redeam, uxorem deducit domum. Nocte illa prima virginem non attigit; Quae consecuta est nox eam, nihilo magis. PHILOTIS Quid ais? cum virgine una adolescens cubuerit Plus potus, illa se abstinere ut potuerit? Non verisimile dicis; nec verum arbitror. PARMENO Credo ita videri tibi; nan nemo ad te venit Nisi cupiens tui: ille invitus illam duxerat. PHILOTIS Quid deinde fit? PARMENO Diebus sale pauculis Post Pamphilus me solum seducit foras; Narratque ut virgo ab se integra etiam tum siet; Seque ante quam eam uxorem duxisset domum Sperasse eas tolerare posse nuptias: "Sed quam decrerim me non posse diutius Habere, cam ludibrio haberi, Parmeno, Quin integram itidem reddam ut accepi ab suis, Neque honestum mihi, neque utile ipsi virgini est." PHILOTIS Pium ac pudicum ingenium narras Pamphili. PARMENO "Hoc ego proferre incommodum mihi esse arbitror; Reddi patri autem cui tu nihil dicas viti, Superbum est. Sed illam spero ubi hoc cognoverit, Non posse se mecum esse, abituram denique." PHILOTIS Quid interea? ibatne ad Bacchidem? PARMENO Quotidie. Sed, ut fit, postquam hunc alienum ab sese videt,