Ut hoc proferam, sed ut tacita mecum gaudeam. PARMENO Nunquam dices tam commode ut tergum meum Tuam in fidem committam. PHILOTIS Ah noli, Parmeno; Quasi tu non multo malis narrare hoc mihi Quam ego quae percontor scire. PARMENO Vera haec praedicat; Et illud mihi vitium est maximum. Si mihi fidem Das te tacituram, dicam. PHILOTIS Ad ingenium redis. Fidem do: loquere. PARMENO Ausculta. PHILOTIS Istic sum. PARMENO Hanc Bacchidem Amabat ut quum maxime tum Pamphilus Quum pater uxorem ut ducat orare occipit: Et haec communia omnium quae sunt patrum, Sese senem esse, dicere, illum autem unicum; Praesidium velle se senectuti suae. Ille primo se negare: sed postquam acrius Pater instat, fecit animi ut incertus foret Pudorine anne amori obsequeretur magis. Tundendo atque odio denique effecit senex: Despondit ei gnatam huius vicini proximi. Usque illud visum est Pamphilo neutiquam grave, Donec iam in ipsis nuptiis, postquam vicet Paratas, nec moram ullam quin ducat dari, Ibi demum ita aegre tulit ut ipsam Bacchidem, Si adesset, credo ibi eius commiseresceret. Ubicumque datum erat spatium solitudinis,