Hecyra est huic nomen fabulae: haec cum data Nova est novum intervenit vitium et calamitas, Ut neque spectari neque cognosci potuerit. Ita populus studio stupidus in funambulo Animum occuparat. Nunc haec plane est pro nova; Et is qui scripsit hanc ob eam rem noluit Iterum referre ut iterum posset vendere. Alias cognostis eius: quaeso hanc nunc noscite. ALTER PROLOGUS. Prologus Orator ad vos venio ornatu prologi: Sinite exorator sim, eodem ut iure uti senem Liceat quo iure sum usus adolescentior; Novas qui exactas feci ut inveterascerent, Ne cum poeta scriptura evanesceret. In his quas primum Caecili didici novas Partim sum earum exactus, partim vix steti. Quia scibam dubiam fortunam esse scenicam, Spe incerta certum mihi laborem sustuli. Easdem agere coepi ut ab eodem alias discerem Novas studiose, ne illum ab studio abducerem. Perfeci ut spectarentur. Ubi sunt cognitae, Placitae sunt. Ita poetam restitui in locum Prope iam remotum iniuria adversarium Ab studio atque ab labore atque arte musica. Quod si scripturam sprevissem in praesentia, Et in deterrendo voluissem operam sumere, Ut in otio esset potius quam in negotio, Deterruissem facile ne alias scriberet. Nunc quid petam mea causa aequo animo attendite. Hecyram ad vos refero, quam mihi per silentium Numquam agere licitum est; ita eam oppressit calamitas.