Neque notus neque cognatus extra unam aniculam Quisquam aderat qui aciutaret funus. Miseritum est. Virgo ipsa facie egregia. Quid verbis opus est? Commorat omnes nos. Ibi continuo Antipho, Vultisne eamus visere? alius, Censco; Eamus: due nos, sodes. Imus; venimus; Videmus. Virgo pulchra; et quo imagis diceres, Nihil aderat adiumenti ad pulchritudinem. Capillus passus, nudus pes, ipsa horrida, Lacrimae, vestitus turpis; ut, ni vis boni In ipsa inesset forma, haec formam extinguerent. Ille qui illam amabat fidicinam tantummodo, Satis, inquit, scita est: noster vero— DAVUS Iam scio: Amare coepit. GETA Scin quam? Quo evadat vide. Postridie ad anum recta pergit: obsecrat Sibi ut eius faciat copiam. Illa enim se negat; Neque eum aequum facere ait: illam civem esse Atticam, Bonam, bonis prognatam: si uxorem velit, Lege id licere facere; sin aliter, negat. Noster quid ageret nescire; et illam ducere Cupiebat, et metuebat absentem patrem. DAVUS Non, si redisset, ei pater veniam daret? GETA Ille indotatam virginem atque ignobilem Daret illi? Nunquam faceret. DAVUS Quid fit denique? GETA Quid fiat? Est parasitus quidam Phormio, Homo confidens; qui illum Di omnes perduint. DAVUS Quid is fecit?