Interea, dum sedemus illi, intervenit Adolescens quidam lacrimans. Nos mirarier. Rogamus quid sit? "Nunquam aeque," inquit, "ac modo Paupertas mihi onus visum est et miserum et grave. Modo quandam vidi virginem hic viciniae Miseram suam matrem lamentari mortuam. Ea sita erat exadversum: neque illi benevolens Neque notus neque cognatus extra unam aniculam Quisquam aderat qui aciutaret funus. Miseritum est. Virgo ipsa facie egregia." Quid verbis opus est? Commorat omnes nos. Ibi continuo Antipho, "Vultisne eamus visere?" alius, "Censco; Eamus: due nos, sodes." Imus; venimus; Videmus. Virgo pulchra; et quo imagis diceres, Nihil aderat adiumenti ad pulchritudinem. Capillus passus, nudus pes, ipsa horrida, Lacrimae, vestitus turpis; ut, ni vis boni In ipsa inesset forma, haec formam extinguerent. Ille qui illam amabat fidicinam tantummodo, "Satis," inquit, "scita est:" noster vero— Da. Iam scio: Amare coepit. Ge. Scin quam? Quo evadat vide. Postridie ad anum recta pergit: obsecrat Sibi ut eius faciat copiam. Illa enim se negat; Neque eum aequum facere ait: illam civem esse Atticam, Bonam, bonis prognatam: si uxorem velit, Lege id licere facere; sin aliter, negat. Noster quid ageret nescire; et illam ducere Cupiebat, et metuebat absentem patrem. Da. Non, si redisset, ei pater veniam daret? Ge. Ille indotatam virginem atque ignobilem