Recte. DEMIPHO Hanc igitur mittimus? CHREMES Quidni? DEMIPHO Illa maneat? CHREMES Sic. DEMIPHO Ire igitur tibi licet, Nausistrata. NAUSISTRATA Sic pol commodius esse in omnes arbitror quam ut coeperas, Mancre hanc; nam perliberalis visa est quum vidi mihi. DEMIPHO Quid istuc negoti est? CHREMES Iamne operuit ostium? DEMIPHO Iam. CHREMES O Iupiter, Di nos respiciunt: gnatam inveni nuptam cum tuo tilio. DEMIPHO Hem, Quo pacto id potuit? CHREMES Non satis tutus est ad narrandum hic locus. DEMIPHO At tu abi intro. CHREMES Heus, ne filii quidem nostri hoc resciscant volo. (ANTIPHO.) ANTIPHO Laetus sum, ut meae res sese habent, fratri obtigisse quod vult. Quam scitum est eiusmodi parare in animo cupiditates Quas, quum res adversae sient, paulo mederi possis! Hic simul argentum repperit cura sese expedivit. Ego nullo possum remedio me evolvere ex his turbis Quin, si hoc celetur, in metu, sin patefit, ill probro sim. Neque me domum nunc reciperem, ni mihi esset spes ostenta Huiusce habendae. Sed ubinam Getam invenire possum, Ut rogem quod tempus conveniendi patris me capere iubeat? (PHORMIO. ANTIPHO.) PHORMIO Argentum accepi; tradidi lenoni; abduxi mulierem; Curavi propria ea Phaedria ut poteretur; nam emissa est manu. Nunc una mihi res etiam restat quae est conficienda, otium