Quid istuc nostra? CHREMES Magni: praeter haec, Cognatam comperi esse nobis. DEMIPHO Quid? deliras? CHREMES Sic erit. Non temere dico: redii mecum in memoriam. DEMIPHO Satin sanus es? NAUSISTRATA Au, obsecro, cave ne in cognatam pecces. DEMIPHO Non est. CHREMES Ne nega. Patris nomen aliud dictum est: hoc tu errasti. DEMIPHO Non norat patrem? CHREMES Norat. DEMIPHO Cur aliud dixit? CHREMES Nunquamne hodie concedes mihi, Neque intelliges? DEMIPHO Si tu nihil narras— CHREMES Pergis? NAUSISTRATA Miror quid hoc siet. DEMIPHO Equidem hercle nescio. CHREMES Vin scire? At ita me servet Iupiter Ut propior illi quam ego sum ac tu nemo est. DEMIPHO Di vestram fidem! Eamus ad ipsam: una omnes nos aut scire aut nescire hoc volo. CHREMES Ah. DEMIPHO Quid est? CHREMES Itan parvam mihi fidem esse apud te? DEMIPHO Vin me credere? Vin satis quaesitum mihi istuc esse? Age, fiat: quid? illa filia Amici nostri quid futurum est?