Factum volo; at pol minus queo viri culpa quam me dignum est. DEMIPHO Quid autem? NAUSISTRATA Quia pol mei patris bene parta indiligenter Tutatur; nam ex his praediis talenta argenti bina Statim capiebat. Vir viro quid praestat! DEMIPHO Binan quaeso? NAUSISTRATA Ac rebus vilioribus multo, tamen talenta bina. DEMIPHO Hui. NAUSISTRATA Quid haec videntur? DEMIPHO Scilicet. NAUSISTRATA Virmn me natum vellem: Ego ostenderem— DEMIPHO Certo scio. NAUSISTRATA quo pacto— DEMIPHO Parce, sodes, Ut possis cum illa; ne te adolescens mulier defatiget. NAUSISTRATA Faciam ut iubes: sed meum virum abs te exire video. CHREMES Hem, Demipho, Iam illi datum est argentum? DEMIPHO Curavi ilico. CHREMES Nollem datum. Hei, video uxorem, paene plus quam sat erat. DEMIPHO Cur nolles, Chreme? CHREMES Iam recte. DEMIPHO Quid tu? ecquid locutus cum ista es quamobrem hanc ducimus? CHREMES Transegi. DEMIPHO Quid ait tandem? CHREMES Abduci non potest. DEMIPHO Qui non potest? CHREMES Quia uterque utrique est cordi.