Conclusam hic habeo uxorem saevam: verum istoc de nomine Eo perperam olim dixi ne vos forte imprudentes foris Effutiretis, atque id porro aliqua uxor mea rescisceret. SOPHRONA Istoc pol nos te hic invenire miserae nunquam potuimus. CHREMES Eho, die mihi, quid rei tibi est cum familia hac unde exis? Ubi illae sunt? SOPHRONA Miseram me! CHREMES Hem, quid est? vivuntne? SOPHRONA Vivit gnata: Matrem ipsam ex aegritudine miseram mors consecuta est. CHREMES Male factum. SOPHRONA Ego autem quae essem anus deserta, egens, ignota, Ut potui nuptum virginem locavi huic adolescenti Harum qui est dominus aedium. CHREMES Antiphonine? SOPHRONA Hem! illi ipsi. CHREMES Quid? duasne is uxores habet? SOPHRONA Au, obsecro: unam ille quidem hanc solam. CHREMES Quid illam alteram quae dicitur cognata? SOPHRONA Haec ergo est. CHREMES Quid ais? SOPHRONA Composito factum est quomodo hanc amans habere posset Sine dote. CHREMES Di vestram fidem, quam saepe forte temere Eveniunt quae non audeas optare! Offendi adveniens Quicum volebam, atque ut volebam, collocatam filiam. Quod nos ambo opere maximo dabamus operam ut fieret, Sine nostra cura, maxima sua cura, haec sola fecit. SOPHRONA Nunc quid opus facto sit vide. Pater adolescentis venit; Eumque animo iniquo hoc oppido ferre aiunt.