Ubi illas ego nunc reperire possim cogito. (SOPHRONA. CHREMES.) SOPHRONA Quid agam? quem mihi amicum inveniam misera? aut quo consilia haec referam? aut Unde mihi auxilium petam? Nam vereor hera ne ob meum suasum indigne iniuria afficiatur: Ita patrem adolescents facta haec tolerare audio violenter. CHREMES Nam quae haec anus est exanimata, a fratre quae egressa est meo? SOPHRONA Quod ut facerem egestas me impulit; quum scirem infirmas nuptias Hasce esse; ut id consulerem, interea vita ut in tuto foret. CHREMES Certe edepol, nisi me animus fallit, aut parum prospiciunt oculi, Meae nutricem gnatae video. SOPHRONA Neque ille investigatur— CHREMES Quid ago? SOPHRONA Qui est eius pater. CHREMES Adeo? an maneo, dum ea quake loquitur magis cognosco? SOPHRONA Quod si eum nunc reperire possim, nihil est quod verear. CHREMES Ea est ipsa: Colloquar. SOPHRONA Quis hic loquitur? CHREMES Sophrona. SOPHRONA Et meum nomen nominat? CHREMES Respice ad me. SOPHRONA Di, obsecro vos, estne hic Stilpho? CHREMES Non. SOPHRONA Negas? CHREMES Concede hinc a foribus paululum istorsum, sodes, Sophrona. Ne me istoc posthac nomine appellassis. SOPHRONA Quid? non, obsecro, es Quem semper te esse dictitasti? CHREMES St! SOPHRONA Quid has metuis fores?