Relinquunt quasi magistrum. DAVUS O Geta, provinciam Cepisti duram. GETA Mihi usus venit, hoc scio: Memini relinqui me Deo irato meo. Coepi adversari primo. Quid verbis opus est? Seni fidelis dum sum, scapulas perdidi. DAVUS Venere in mentem mili istaec; Namque inscitia est, Adversum stimulum calces? GETA Coepi iis omnia Facere, obsequi quae vellent. DAVUS Scisti uti foro. GETA Noster mali nihil quicquam primo. Hic Phaedria Continuo quandam nactus est puellulam Citharistriam: hanc amare coepit perdite. Ea serviebat lenoni impurissimo; Neque quod daretur quicquam: id curarant patres. Restabat aliud nihil nisi oculos pascere, Sectari, in ludum ducere, et reducere. Nos otiosi operam dabamus Phaedriae. In quo haec discebat ludo, exadversum ei loco Tonstrina erat quaedam. Hic solebamus fere Plerumque eam opperiri dum inde iret domum. Interea, dum sedemus illi, intervenit Adolescens quidam lacrimans. Nos mirarier. Rogamus quid sit? Nunquam aeque, inquit, ac modo Paupertas mihi onus visum est et miserum et grave. Modo quandam vidi virginem hic viciniae Miseram suam matrem lamentari mortuam. Ea sita erat exadversum: neque illi benevolens