Anguis per impluvium decidit de tegulis; Gallina cecinit; interdixit hariolus; Haruspex vetuit ante brumam aliquid novi Negoti incipere; quae causa est iustissima. Haec fient. ANTIPHO Ut modo fiant. GETA Fient: me vide. Pater exit: abi, die, esse argentum, Phaedriae. (DEMIPHO. GETA. CHREMES.) DEMIPHO Quietus esto, inquam: ego curabo ne quid verborum duit. Hoc temere nunquam amittam ego a me quin mihi testes adhibeam: Cui dem, et quamobrem dem, commemorabo. GETA Ut cautus est, ubi nihil opus est! CHREMES Atqui ita opus facto est; at matura, dum libido eadem haec manet; Nam, si altera illaec magis instabit, forsitan nos reiciat. GETA Rem ipsam putasti. DEMIPHO Duc me ad eum ergo. GETA Non moror. CHREMES Ubi hoc egeris, Transito ad uxorem meam, ut conveniat hanc prius quam hinc abeat: Dicat nos dare eam Phormioni nuptum, ne succenseat; Et magis esse illum idoneum, qui ipsi sit familiarior; Nos nostro officio nihil digresses esse; quantum is voluerit Datum esse dotis. DEMIPHO Quid tua, malum, id refert? CHREMES Magni, Demipho. DEMIPHO Non satis est tuum te officium facere, si non id fama approbat. CHREMES Volo ipsius quoque voluntate hoc fieri, ne se eiectam praedicet. DEMIPHO Idem ego istuc facere possum. CHREMES Mulier mulieri magis congruit. DEMIPHO Rogabo.