Ob decem minas, inquit. DEMIPHO Age, age; iam ducat: dabo. GETA Aediculae item sunt ob decem alias. DEMIPHO Oi! hui! Nimium est. CHREMES Ne clama: petito hasce a me decem. GETA Uxori emenda ancillula est: tum pluscula Supellectile opus est: opus est sumtu ad nuptias: His rebus sane pone, inquit, decem minas. DEMIPHO Sexcentas proinde scribito iam mihi dicas. Nihil do: impuratus me ille ut etiam irrideat? CHREMES Quaeso, ego dabo, quiesce: tu modo filius Fac ut illam ducat nos quam volumus. ANTIPHO Hei mihi, Geta, occidisti me tuis fallaciis. CHREMES Mea causa eiicitur: me hoc est aequum amittere. GETA Quantum potest me certiorem, inquit, face; Si illam dant, hanc ut mittam; ne incertus siem; Nam illi mihi dotem iam constituerunt dare. CHREMES Iam accipiat; illis repudium renuntiet; Hanc ducat. DEMIPHO Quae quidem illi res vertat male. CHREMES Opportune adeo argentum nunc mecum attuli, Fructum quem Lemni uxoris reddunt praedia: Id sumam: uxori tibi opus esse dixero. (ANTIPHO. GETA.) ANTIPHO Geta. GETA Hem. ANTIPHO Quid egisti? GETA Emunxi argento senes. ANTIPHO Satin est id?