Quis te istaec iussit loqui? CHREMES Immo non potuit melius pervenirier Eo quo nos volumus. ANTIPHO Occidi. CHREMES Perge eloqui. GETA A primo homo insanibat. CHREMES Cedo, quid postulat? GETA Quid? nimium quantum libuit. CHREMES Die. GETA Si quis daret Talentum magnum. CHREMES Immo malum hercle: ut nihil pudet. GETA Quod dixi adeo ei. Quaeso quid si filiam Suam unicam locaret? parvi retulit Non suscepisse: inventa est quae dotem petat. Ad pauca ut redeam, ac mittam illius ineptias; Haec denique eius fuit postrema oratio: Ego, inquit, iam a principio amici filiam, Ita ut acquum fuerat, volui uxorem ducere: Nam mihi veniebat in mentem eius incommodum, In servitutem pauperem ad ditem dari: Sed mihi opus crat, ut aperte tibi nunc fabuler, Aliquantulum quae afferret qui dissolverem Quae debeo; et etiam nunc, si vult Demipho Dare quantum ab hac accipio quae sponsa est mihi, Nullam mihi malim quam istanc, uxorem dari. ANTIPHO Utrum stultitia facere ego hunc an malitia Dicam, scientem an imprudentem, incertus sum. DEMIPHO Quid si animam debet? GETA Ager oppositus est pignori,