Quid, Geta? DEMIPHO Quod remedium? GETA Ut abii abs te, fit forte obviam Mihi Phormio. CHREMES Qui Phormio? GETA Is qui istam. CHREMES Scio. GETA Visum est mihi ut eius tentarem sententiam. Prendo hominem solum: Cur non, inquam, Phormio, Vides inter nos sic haec potius cum bona Ut componantur gratia quam cum mala? Herus liberalis est, et fugitans litium: Nam caeteri quidem hercle amici omnes modo Uno ore auctores fuere ut praecipitem hanc daret. ANTIPHO Quid hic coeptat? aut quo evadet hodie? GETA An legibus Daturum poenas dices, si illam eiecerit? Iam id exploratum est. Heia, sudabis satis, Si cum illo inceptas homine: ea eloquentia est. Verum pone esse victum eum: at tandem tamen Non capitis eius res agitur, sed pecuniae. Postquam hominem his verbis sentio mollirier, Soli sumus nunc hic, inquam; eho dic, quid velis dari Tibi in manum, ut herus his desistat litibus; Haec hinc facessat; tu molestus ne sies. ANTIPHO Satin illi Di sunt propitii? GETA Nam sat scio, Si tu aliquam partem aequi bonique dixeris, Ut est ille bonus vir, tria non commutabitis Verba hodie inter vos.