Verere verba ei credere? ubi quid mihi lucri est Te fallere? Ge. Ergo ausculta. Da. Hanc operam tibi dico. Ge. Senis nostri, Dave, fratrem maiorem Chremem Nostine? Da. Quidni? Ge. Quid? eius gnatum Phaedriam? Da. Tamquam te. Ge. Evenit senibus ainbobus simul, Iter illi in Lelmnum ut esset, nostro in Ciliciam Ad hospitem antiquum: is senem per epistolas Pellexit, modo non montes auri pollicens. Da. Cui tanta erat res, et supererat? Ge. Desinas: Sic est ingeniun. Da. Oh, regem me esse oportuit. Ge. Abeuntes ambo hic tum senes, me filiis Relinquunt quasi magistrum. Da. O Geta, provinciam Cepisti duram. Ge. Mihi usus venit, hoc scio: Memini relinqui me Deo irato meo. Coepi adversari primo. Quid verbis opus est? Seni fidelis dum sum, scapulas perdidi. Da. Venere in mentem mili istaec; "Namque inscitia est, Adversum stimulum calces?" Ge. Coepi iis omnia Facere, obsequi quae vellent. Da. Scisti uti foro. Ge. Noster mali nihil quicquam primo. Hic Phaedria Continuo quandam nactus est puellulam Citharistriam: hanc amare coepit perdite. Ea serviebat lenoni impurissimo; Neque quod daretur quicquam: id curarant patres. Restabat aliud nihil nisi oculos pascere, Sectari, in ludum ducere, et reducere. Nos otiosi operam dabamus Phaedriae. In quo haec discebat ludo, exadversum ei loco Tonstrina erat quaedam. Hic solebamus fere Plerumque eam opperiri dum inde iret domum.