Quam Phormionem: venio ad hominem ut dicerem Argentum opus esse, et id quo pacto fieret: Vixdum dimidium dixeram, intellexerat; Gaudebat; me laudabat; quaerebat senem; Dis gratias agebat, tempus sibi dari Ubi Phaedriae esse ostenderet nihilo minus Amicum sese quam Antiphoni: hominem ad forum Iussi operiri; eo me esse adducturum senem. Sed eccum ipsum: quis est ulterior? atat, Phaedriae Pater venit: sed quid pertimui autem, bellua? An quia quos fallam pro uno duo sunt mihi dati? Commodius esse opinor duplici spe utier. Petam hinc unde a primo institui: is si dat, sat est: Si ab eo nihil fiet, tum hunc adoriar hospitem. (ANTIPHO. GETA. CHREMES. DEMIPHO.) ANTIPHO Exspecto quam mox recipiat huc sese Geta: Sed patruum video cum patre adstantem. Hei mihi, Quam timeo adventus huius quo impellat patrem. GETA Adibo hosce, O noster Chreme. CHREMES Salve, Geta. GETA Venire salvum volupe est. CHREMES Credo. GETA Quid agitur? CHREMES Multa advenienti, ut fit, nova hic compluria. GETA Ita: de Antiphone audistin quae facta? CHREMES Omnia. GETA Tun dixeras huic? facinus indignum, Chreme, Sic circumiri. DEMIPHO Id cum hoc agebam commodum. GETA Nalm hercle ego quoque id quidem agitans mecum sedulo Inveni, opinor, remedium huic rei.