Quid qua profectus causa hinc es Lemnum, Chreme, Adduxtin tecum filiam? CHREMES Non. DEMIPHO Quid ita non? CHREMES Postquam videt me eius mater esse hic diutius, Simul autem non manebat aetas virginis Neam negligentiam, ipsam cum omni familia Ad me profectam esse aibant. DEMIPHO Quid illic tam diu, Quaeso, igitur commorabare, ubi id audiveras? CHREMES Pol me detinuit morbus. DEMIPHO Unlde? aut qui? CHREMES Rogas? Senectus ipsa est morbus; sed venisse eas Salvas audivi ex nauta qui illas vexerat. DEMIPHO Quid gnato obtigerit me absente audistin, Chreme? CHREMES Quod quidem me factum consili incertum facit; Nam hanc conditionem si cui tulero extrario, Quo pacto aut unde mihi sit dicendum ordine est. Te mihi fidelem ess aeque atque egomet sum mihi Scibam: ille, si me alienus affinem volet, Tacebit dum intercedet familiaritas; Sin spreverit me, plus quam opus est scito sciet: Vereorque ne uxor aliqua hoc resciscat mea; Quod si fit, ut me excutiam atque egrediar domo Id restat; nam ego meorum solus sum meus. DEMIPHO Scio ita esse; et istaec mihi res sollicitudini est: Neque defetiscar usque adeo experirier, Donec tibi id quod pollicitus sum effecero. (GETA.) GETA Ego hominem callidiorem vidi neminem